Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
ita vidit in scripturis clare, ut haud dubitet, ita videri a quovis edam alio , praedito bona mente, et saiutss sincere studioso, debere; — quo iit, ut prorsus connaturalis eorum, qui dissentiunt. a .solutionis impossibilitas sit. — Apta his ea etiam sunt» quae (Frag» hag. §. 2. sub ***) retuii ex tihode. — e) Refellit, principio dilatatae Salvationi». Ex praemissis principiis sequitur, sahificam ecclesiam tanto magis dilatari, quo minor est doctrinarum numerus, in quibus consentitur, seu, quo minor est numerus conditionum salutis. — Hoc consectarium in principiis, ex quibus efluit, jam confutatum est. — Quia attamen idem a mullis, absque omni ad ea principia respectu, adstruitur velut peculiare quoddam decernendae salutis principium; ideo considerari peculiariter, ut tale, debet. — Congruit cum vulgato illo scito: porta patens esto, — reditque ad haec circiter: viant salutis, hoc que /pro salvificant'etiam ecclesiam, quam latissime dilatandam esse; — quare vero ? quia fides, de mpllis hominum millibus damnandis, inhumana et crudelis , et mater odiorum ac persecutjonum esset. — Refutationem sophistici hujus sciti vide alibi. (Exum. Sched. de sola salv. ad arg. 5 p. 71. seqq. —tum, p)ur:bus Frag. locis.) — Addo, magnum id aegre mentis argumentum esse , quod fundamentum sciti hujus, numerus sit; quasi in di juranda salvandorum aut damnanoorum quaestione, id primum considerari debeat, quot? — et non potius, rationes et causas, seu quare alii quidem salvandi, et alii damna idi sint? — tum, quasi, quod crudele reipsa est in multis, non etiam in paucis, vel etiam in unico sit, ubi, quemadmodum hoc casu, ad singulos ex aequo pertinent sortis seu laetae, seu tristis rationes, et causae; — et vicissim, quasi, quod crudeli'ate vacat in uno, vel paucis, condematis juste et ex rationibus aequis, non vacet etiam in multis, etsi millibus, vel millionibus etiam, si ea^-^im justitiae, et aequitatis rationes praesto sint pro millionwus aeque, ac pro uno , vel paucis. — Matrem vero odiorum, quae narrant, nullibi certius invenies, quam in corrupto cordis narrantium habitu. — Id docetur alibi distinctius. — Sed num reipsa se ipsum refellat hoc sci