Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

101 rum omnia, in quibus dissentitur, excludente, praecessit. — illa vero, quae de cacteris addita est, cautio , omnem necessario visionis clarae, extinguit vim: quid si enim is, qui hunc articulum videt clare, videat una clare, con­tineri eundem articulum in scriptura ad omnium aliorum quoque captum, qui bona mente praediti sunt, clare? — si convictio, de articuli illius ad caeterorum quoque captum claritate, haud obligat ad credendum, esse necessarium his etiam, sequitur utique, convictionem ex visione clara, ad sequendum, quod ex ea nascitur, conscientiae diétá­mén, haud sufficere, quin immo, sequi nefas 'c*sse, ma- joremque principii dissensionis, quam convictionis propriae, resultantisque inde conscientiae dictaminis, haberi opor­tere rationem. ** — Nempe, arbitraria haec, a pertinace dissentientes salvandi proposito profecta restrictio," eam quoque obligaiionem, quae imponitur clare videntibus, tol­lit , hocque pacto ipsum hoc restrictae claritatis princi­pium, structamque super eo Cathoiicitatis molem, con-< vellit. * Observet, benevolus lector, principiorum protestantico- rum metamorphosim. — Principio, omnes fidei doctrinae o- mnibus, bona mente praeditis, elarae erant; quia, ne urgeri authentici interpretis necessitas possit, esse debebant. — Hodie, qui clare videant, ad exceptionem pertinent; caeteri omnes li­bertate donati sunt sentiendi, quod cuique videtur. — Syste­matis papistici, ut vocare amant, odio, et incuria religionis fit, ut hanc libertatis rapacitate diripi, quam revocare abolitam constituti divinitus interpretis opem, malint. ** Is, qui articulum aliquem ad caeterorum quoque captum clare scriptum esse judicat, salva sani judicii vi, salvaque con­scientiae libertate, judicare, credereque aliud haud potest, quam fidem articuli illius necessariam caeteris quoque esse; quod novo claritatis principio vetatur; — exigiturque hoc ipso, ut excusentur ii etiam , quibus bona mens , et sincerum veri stu­dium creditur deesse. — Irrationabile postulatum ! — Sed nem- pé, nihil illic bonae mentis defectus, et sinceri veritatis studii absentia, obesse debet, ubi promiscuum lupis et agnis paratur asylum. — In praesente vero, neotericae huic praetensioni adverso casu , versantur omnes protestandum ecclesiae ; unus­quisque enim cujuslibet hujus ecclesiae civis singulas confessio­nis suae doctrinas, (ex praeoccupatione, an secus? hatul refert) _

Next

/
Oldalképek
Tartalom