Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
a.) Quoad Objectum litis , verd ac sincero earum sensui , ad propositum casum exacte adcommodato, ftricte inhaerendum. /3.) Ratione vero formae proceffualis , praeter eadem principia, usu diuturno firmatae Praxi, ftiloque insistendum. §• 734* Variae ejus Classes. Jurisdictionis contentiosae haud paucae apud nos obtinent species : I-o Eminens , penes summum Reipublicae apicem semper persiftens, vi cujus omnia Judicia dirigit , ac moderatur; et Vulgaris, quae subordinata auctoritate adminiftrandae Juftitiae praeest. Utraque II. Sacra, vel Profana. Illa salutem, felicitatemque hominum aeternam, et gubernationem religiosam , pro objecto habet, ideo- que per Sedem Sacram: Dioecesanam, Metropolitanam, Primatialem, ac ipsam Pontificiam, Causas potissimum spirituales (§. 183.) judicat; Haec circa res, juraque temporalia versatur. III. Ordinaria directe ex lege , vi Officii Judici competit,* Extraordinaria peculiari alia ratione ipsi defertur, e. g. Delegatione, Compro- miflo , Reconventione etc. IV. Communis, aut Specialis; Illi, in regula, obnoxiae sunt omnes, tam personae, quam res, intra certum Territorium exiftentes, ideo etiam Territorialis dicta est; tali gaudet Curia Regia per totum regnum, Comitatus qui- vjs intra suum ambitum , Civitas in suo terri— 1310 «—