Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

— ián — torlo, Sedes Dominalis intra fines Dominii, etc. Huic, quasi per exceptionem subsunt, certae solum classis personae, ac res, peculia­ri legum dispositione eatenus provisae. Cujus diversas species infra exhibebimus. V. Civilis vel Criminalis, pro ea, atque hujus , aut illius generis causas sibi creditas ha­bet. Discrimen utriusque praecipue innote­scit , ex: «.) Objecto, Illius materiam conftituunt res et jura Civium, nec non privatorum , ac pu­blico - politicorum delictorum poenae; Hujus vero securitatis communis conservatio, ac Cri« minalium delictorum coercitio, /3.) Satisfactionis modo; Illa adtribuit jus suum, vel laesionis reparationem, privato Civi,* Haec ipsam tranquillitatem tuetur, ac poenam quoque ad eandem dirigit, y.) Procedendi ratione; Ista nullo etiam Accusatore apparente, directe ex auctoritate publica suscipitur, actione Fisco demandata ; Illa, citra alicujus interpellationem , nunquam exercetur, i.) Tribunalium diversitate; Criminali pol­lent: Comitatus, Diitrictus, Civitates, Domi* nia quaedam privilegiata, nec non Tabula Re­gia , quoad Crimen laesae Majeftatis, Pfotam Infidelitatis, et Causas appellatas; reliquae in Civili versantur. Porro VI. Legalis vel Privilegialis, prout lex i- psa tribuit, aut Privilegio impetrata est; diffe- rupt potissimum in eo, quod ista propter ab­usum amitti possit; a) non item illa; Privile­a) 171.5: 4P.

Next

/
Oldalképek
Tartalom