Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

seponendum reddit, certe in hoc supremo ejus gradu id fieri dubium non est. 3-0 Si tamen idem gravis, et injuftus me­tus, trepidantem non penitus percellat, pro ratione circumitantiarum Conventio invalidatur, tam propterea, quod facuJtas deliberandi ma­gnopere diminuta sit, quam etiam, quod vix alter casus reperiatur, in quo ad mentem le­gis, Contractus ob metum retractari debeat, a) §. 603. III. Dolus, et eo pertinentia­Dolus latius sumptus notat: Quamvis cal­liditatem , et machinationem ad circumveni­endum alterum adhibitam, ICti ilium in bo­num , et malum, dispescere solent. Ille nihil aliud est. quam ingeniosa solertia ad se, vel alium salvandum , hojies, latrones , etc. elu­dendos injiituta, quali etiam Sanctos Viros: Abrahamum, b) Davidem c) Paulum, d) ali- osque usos fuiile novimus, et in re militari Stratagema audit; sed de ifto hic nobis ser­mo non est. Dolus malus, aliter fraus, est: Calli­ditas , et fallacia ad alium decipiendum, ac laedendum comparata. Semper utique impro­banda. Dolus autem est: A.) Alter antecedens actum , quasi prae­parationem quamdam , et insidias ad fallendum disponens; alter consequens, rem jam pera* ctam in alterius detrimentum contorquens. Tum — 103« — a.) eod. 53. b.) Genes. 12. c.) 1. Reg. 21. v. 13. seqq. d.) 2. Cor. 12. v. 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom