Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

Ali» prorsns incurii nullam rei familiaria curam ad animum admittentes; Alii denique inter hos medii, frugales, ita tres sunt Culpae gradus in abfiracto; (ad singulas personas in Concreto adplicare, infiniti laboris, et difficultatis foret) videlicet; «.) Intermissio exactissimae, ac scrupulosissi­mae diligentiae levissima. ß.) — mediocris, seu a frugi Patribus, familias adhiberi solitae, levis. f ty.) — ejus , qua etiam diffolutissimi homines uti consveverunt, lata Culpa dicitur, et ad Contractus ab ICtis, per sequentes Regulas ex ae­quitate naturali depromptas, applicatur:" I. Quicunque alteri gratuitum beneficium, vel officium humanitatis praestat, ab eo nihil ulterius, quam doli, et culpae latae praestatio exigi potest, ne ex suo beneficio severum judicium recipiat. II. Quicunque ab alio praecise beneficium acci­pit , ille ad praestandam Culpam levissimam obliga­tur ; ut ingratitudinis quoque suae consectarium sentiat. III. Ubi alter alteri nullum beneficium praestat, sed mutuae compensationes in Contractu fiunt, neu­ter aliquid peculiare alteri indulgere, verum ambo levem culpam praestare tenentur. In extraordinariis tamen casibus nonnullae exceptiones locum habent. §. 608. ProceJJus gener at im ex Contractibus ma­nantes. Contractus non solum naturalem perfe­ctam obligationem, sed civilem etiam Actionem producere , manifeiti juris est. ProceiTus autem Junt frequentiores : I. Implementi, seu Ad implementum Contractus ; qui descriptus habetut (§. 47z. n. I.) in materia dotum, facile aliis Conventioni­bus applicabilis. — 1047 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom