Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
4. Mobiles, Immobiles. Corporales * adhaec, si salva sua forma et subftantia locum mutare poliunt mobiles , et quidem , si vi sua interna transire queant , prout jumenta, moventes; sin externa vi transferantur mobiles strictius dicuntur. Immobiles eile ex adverso inteliiguntur, quae de loco in locum, nec transire, nec transponi poliunt salva sua figura , et subftantia. Mobiles porro vere, ac proprie tales sunt, si reipsa, ac physice loco moveri possint, velut mensa, liber etc. ae equivalent er autem , quae licet natura ex situ suo dimoveri nequeant, in jure tamen mobilibus aequiparantur, sicut apud nos Jura poffessionaria pignori data , propterea , quod suo tempore reluantur, ac proinde pecuniam semper repraesentent, a) Immobiles itidem triplicis generis diftingvuntur ; aliae physice', quas ipsa natura fixit, ut agrum, pratum, montem; aliae facto hominis, quas ars, et in- dultria humana ita coagmentavit, ut a loco divelli non possint, sicut domus, pons muratus etc. Aliae Legis dispositione auferri vetantur, prout terrae infixa , sepes , arbores, in migratione Colonorum, b) *) Res incorporales proprie nec mobiles, nec immobiles dici possunt, sed «.)si, tanquam rei corporalis accessoria, et pertinentiae, considerentur, prout illae mobiles aut immobiles fuerint, eandem qualitatem imitabuntur et istae; ß.) Si autem, ut jura et §• 347a) l-ae: 102. $. 4. b) Wlad. D. 2: 22. 1791: 35.