Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
obligationes, personam afficiant, semper mobilium indolem habent, etiamsi pro earum securitate res immobiles hypothecae nomine assignatae effent; quia principale objectum, non ejus accefforium , est attendendum. §. 348. 5. Fungibiles, non-fungibiles. Mobilium insuper aliae Fungibiles sunt, ’» quarum usus in abusu, seu consumptione com sistit, * e. c. pecuniae, frumenti, vini, etc., quaeque vice aliarum rerum ejusdem generis funguntur, ut una subititui pro altera possit, ac tantumdem, sit idem; a) Aliae non-fungibi- les quarum substantia facto etiam iterato usu, ad quem deitinatae sunt, salva adhuc persistit. Hujus generis sunt: vestis, liber, sella, mensa etc. * Neque tamen naturae rerum vim fieri existimaveris, si contrahentes voluntate sua rebus fungibilibus indolem non-fungibilem indiderint, et vicissim; in exemplo , si quis pecuniam ab alio accipiat ad exoticum usum: ostentationem, creditum procurandum etc. ac tali usu facto eandem restituat, §• 3496. Aviticas, Aquisitas• Multifariam in jure nostro servit etiam illa partitio , quae res in Aviticas et Aquisitas tribuit, b) Priorum nomine intelligimus eas, quae a progenitoribus via ordinariae legalis successionis ad nos transierunt; Posteriorum vero, — 531 — a) de Mart. Jur. Nat. Posit. 500. ,505. b) l-ae: 5.57. 1723: 47. ty. etc.