Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
Capitulorum , Monasteriorum , Regiae Scientiarum Universitatis etc. Harum itidem usus, si singillatim membris ejusdem Communitatis competat, Res Universitatis in specie; ut in Civitate: Forum, plateae, loca publicarum deambulationum : In Scientiarum Universitate: Bibliotheca , Cancellaria etc. Quarum vero re? ditus in emolumentum totius Communitatis , collective sumptae, convertuntur , ut sunt: praedia Collegiorum* Patrimonium Universitatis audiunt. 4-0 Privatas seu singulorum dicimus t quarum et proprietas , et usus , ad privatos , singularesque homines spectat, e. g. ager , domus , liber Caji, vel Sempronii. §• 346. ß. Universales, singulares etc, Res ratione sui ipsius, citra respectum ad poffessorem , sunt Universales, vel Singulares. illae ex pluribus, sed sub certo collectivo nomine unum totum efficientibus confiant, e. g. Haereditas , Dominium , Equatium , Armentum , Bibliotheca, Apotheca etc. Illarum quaelibet seorsim , tamquam per se subsiliens consideratur, ut equus, bos, liber, etc. Singulares porro abeunt in Corporales , quae sensibus subjiciuntur, yelut domus, vestis, pe-, cunia , et Incorporales, quae solo intellectu concipiuntur, sicut: genus, quantitas , qualitas., jus, obligation etc, — 529 —