Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

quod singulis annis, ferinam culinae regiae reprae- sentent. De his sonat 1618: 24. 1622:52. etc. ** Peculiari autem ratione canes Anglico-Venatici Sin- korrfn ex Gallico, ut videtur, Chien-Courrant, quod canem celerem notat, ita dicti, etiam ali, servari- que vetantur, 1729: 22. $. 9. eo, quod cum illis in* noxia venatio vix unquam inftitui possit. *** Si in locis prohibitis , cum detrimento rei agra­riae , ferae ultra modum multiplicentur, facultas penes Comitatum est, earum diminutionem, vel ad Theriotrophiareclusionem, Dominis injungere. Sed et ante talem Comitatus dispositionem , qui feram in fundo a se culto damna inferentem repererit, seu Nobilis, seu Ignobilis sit, potest eam intercipere, vel necare. Ruftico tamen feram interemptam in suos usus convertere integrum non est, verum Do­mino ejus illico significare tenetur 5 Iste autem pro damnis per feras suas datis juxta aeftimationem sine mora peragendam plene satisfacere obligatur, secus detrectans Nobili propria, Ignobili vero Fisci Ma- giftratualis Actione, una cum poena violentiali per­solvere compelletur. Venator sine Domini commis­sione damna inferens, ultra eorundem reparationem, per Dominum suum, aut eo negligente , per Magi- ßratum, poena arbitraria coercendus est. 1802: 24» $. 10. IX. §• 367­Ejusdem continuatio. 3-0 Nobilibus regni , ac aliis* nobilitari praerogativa gaudentibus , etiam cum uno al- terove e suis familiaribua , et canibus, aut per totidem Conventionatos; non item cum cater­va hominum, et pulsoribus, aut plane quae- Itus gratia, in alienis quoque Territoriis libera persiitit venandi facultas, adeo, ut in hoc suo jure, citra poenam violentialem, nec per ipsos

Next

/
Oldalképek
Tartalom