Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
Dominos Terreftres turbari, vel impediri possint. a) Excipiuntur tamen: «.) Loca prohibititia de quibus supra (§. 366. n. 1. 2.) actum est. Si tamen fera extra plagam prohibitam vulnerata sit, eam etiam ad prohibitam sequi, ei inde tollere ficet, (idem* et de satis, pratis, et vineis tenendum) non secus canes concitato cursu feram persequentes revocandi, non vero venationem illic continuandi gratia, idmodi alias vetita loca ingredi fas est. Neque sic diffugientes canes (praeterquam in vineis) trajicere , vel captos detinere , minus adhuc Nobili sclopum adimere; minime vero in hominem arma dirigere , vel plane explodere, conceffum. Hac parte excedens, etiamsi fatalis effectus non sequatur , ob periculi gravitatem , per concernentem Jurisdictionem , Actione Fiscali, ad infligendam delicto com- mensurandam poenam, conveniendus est. b) /3.) TemporaJoetificatiorium, seu quibus ferae propagationi suae speciei ftudent. Tempora haec pro diversitate specierum variant. Hoc titulo quisque in alieno fundo venari prohibetur : N.) Cervos mares a 13-a Septembris usque 1-am Junii. 3.) Faemellas eorum a l-a Januarii ad l-am Septembris. 3.) Damulas foemellas a l-a Martii usque dimidium, seu 16-am Maii. T) Lepores a l-a Februarii ad usque finem messis. — 561 — a) Cit. 22. $. 2. 7. et 24. §. 3. 8. b) 22. $. 4.5. et 24. 4, 6. 7. 9.