Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
vilem, Donationem nempe publicam, pertinent , aut eam comitantur , ad secundum, Successionem videlicet, transimus. Prius tamen , quam in eam altius penetremus , notiones quasdam generales praemittendas, clarioris cognitionis ergo, e re fore judicamus. Observandum itaque , quod : 1- o Patrimonium dicatur: Universitas rerum corporalium , et incorporalium , quas aliquis possidet. 2- 0 Haereditas vero: Patrimonium a defuncto, nomine universali , uni vel pluribus, relictum. Etiamsi itaque ex triente , quadrante , etc. imo ex una vigesima, trigesima , aut plane centesima parte patrimonium alicui deferatur, modo singillatim res non exprimantur, adhuc haereditas est. Porro 3- 0 Jus haereditatis est: Facultas* haeredi- tatem capiendi, seu in dominium suum redigendi. 4- 0 Haeres autem ; Persona,, cui idem jus competit, secus Successor etiam apud nos passim dici solitus. 3-0 Succedere significat, in jus alterius venire ; 6- 0 Successio venit ex Testamento vel ab Intestato. De illa praesenti capite; de hac subsequent agetur. 7- 0 Legatum denique notat: Delibationem haereditatis, seu res singulares Teítamentö alicui relictas. Legatum enim ab Inteitato non intelligitur. 8- 0 Legatarius compellatur, cui Legatum obtingit. — 846 —