Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
847 — §• 5°9Origo , et vicissitudines Testamentorum Hun- garicorum. Universirn ad primam , certamque Tefta- mentorum originem redire , labor foret admodum operosus, * id autem multo liquidius, quod usus eorum apud Hungaros (quidquid sit de Gentilibus) regno ipsi, temporibusque S. Stephani a) coaevus, continenti Seculorum serie, ac quotidiana pene frequentatione ,. ad nos usque propagatus sit. b) Neque tamen eadem semper norma circa illa fuerat observata. Nam antiquiore aetate ex placitis Juris civilis Romani, ac Canonici, et ordinabantur, et judicabantur, c) quae, quia plurima erant, et ab Rungaris militiae potissimum deditis passim ignorabantur, accidit creberrime, ut Te- itatores suis intentionibus fruitrarentur, eorum- que Teitamenta irrita declararentur. Ad evitandum itaque hujusmodi praejudicium, sapi- entissimi Legislatores opportunissime proprias nobis Leges dederunt, quibus modum, requisitaque Teftamentorum domefticorum praefti- tuerunt, d) Ex quarum cumprimis praescripto , susceptam materiam jam exponere adgre- dimur. * Dum Eruditi rerum origines scrutantur, id historice , aut philosophice inXtituunt. In perveftigandia a) S. Steph. 1. 2. cap. 5. 6. 17. b) And. II. art. 4. Lud. I. conf. Bull. aur. §. it. l-ae: 51. 112. 114. 2-ae: 29.30. 52. 15.57: 10. §.5. 1655:46. 1715*- V* etc. c) eod. 1715:27. d) citt. $7. et 1729: 44-