Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
a.) Clericus, seu nominandus, seu praesentandus ; quia Laicus , sicut ad Miniiterium Sacrum, ob quod Beneficium datur, ita etiam ad Beneficium inhabilis est. ß.) Idoneus ac dignus, et ex pluribus dl- gnlor, atque adeo ex mente legum noftrarum, Vir adultus, doctus, probus, bene meritus, Patriae filius, et alteri Ecclesiae non obftrictus. a) Vi autem Juris Ecclesiastici , nullo defectu Canonico laborans, secus Episcopus, aliusve, ad quem adtinet acceptare , investireque nec potest , nec debet, sed praesentam remittere. Ouin et jam per errorem iniiituto indigno, Rex Beneficium adimere, ac ei dignum subitituere obligatur, b) y.) Magis adhuc in vitio ponitur, si Patronus nomen et titulum quidem Beneficii Clerico tribuat, reditus vero ejus pro se reservet * aut cum dispendio cultus Divini diu vacare sinat. c) <J.) Legitimae praesentationi Episcopus deferre, et praesentatum initituere tenetur; secus alterius inftitutio evadit nulla , et Episcopus Decimas suas in illa Parochia amittit, ad praesidia Confiniavia impendendas, d) 3-0 Ad Beneficium vacans, si non de facto, saltem de jure, certe. Nam a.) Ecclesia legitimum Paitorem habens citra ejus injuriam conferri nequit, et facta talis collatio ipso jure nulla est. e) Quin /9.) Scienter impetrans communione Ecclesiastica arcendus, deponendus, et ad idem Be— 839 — a) Wlad. D. 3: 67. 15Í3: 9. 172.3 : 55* b") Ibid, c) citt. 67. 9. item Alb. 21. 1.569: .36. etc. d) Wlad. R. 5: 26. e) cap. 1. 2, etc, h. t. citt. 1569 ; 36, 1723 -55*