Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
xieficium, etiam reipsa vacaturum, inhabilis declaratur. a) y.) INec promissio vacaturi Beneficii, aut sic dicta Expectativa ullum jus tribuit, v£l effectum producit, b) §• 505Ulterius quoque. 4*0 Debito tempore. Majestati quidem Regiae nulla, quod sciam, lex certum tempus conftituit, verum id plures commendant, ne Beneficia diu vacantia relinquat c) Privatis autem Patronis Sacri Canones illud accurate prae- ftituunt, quod, praemissis quibusdam necefia- riis Patronatus divisionibus , mox diftincte exhibebimus. Est quippe Patronatus I. Ecclesiasticus, vel Secularis. Ille vi Officii Sacri cuipiam competit, ut Abbati, Praeposito , Capitulo, etc. Istum citra respectum ejusmodi muneris, seu Clericus, seu Laicus exercet. II. Reális adnexus est fundo, et ad quemvis habilem poflessorem transit, non tamen Judaeum, vel Paganum* Personalis ratione personae competit, et haec rursus, vel stricte personalis, si uni tantum determinatae personae adhaereat, nec eam excedat; vel Familiaris sive Gentilitius, si ad omnes alicujus Familiae homines simul, aut successive pertineat* Jam ad tempus. * 3 ' — 840 — a) Eod. cap. 1. b) Cap; 2. 13. h. f. Trid. Sess. 24. cap. 19. de Reform, c) Albert, art. 21. Wlad D. 3 : 67, 1369 : 36. etc. 1553: 9. «.) In