Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

umphanti addicitur, a) Si tamen Convictio vi­vente marito fiat , cum dos post hujus solum fata praeitari debeat , videtur ad illud tempus executio eatenus differenda efTe. Denique yj.') Neque eo casu mulier, vel ejus Succes­sor, dotem accipit, si eam sponte, nullaque vi, aut metu interveniente , marito in favorem haeredum ejus uxor condonavit; at, si invita, coactaque relaxavit, praemiiTa facti sui Revo­catione , fassionem eandem invalidari curabit, et dotem recuperabit, b) * Definitio dotis a Werbíiczio ftatuta l-ae : 93. §. 2. haec est: Mercesfoeminarum legitime conjugatorumy ob debitum matrimonii, de bonis, et juribus posses- sionariis maritorum , juxta status illorum exigenti- am , dari consueta. Sed ex mox adferendis patebit, ea solum dotis unam speciem explicari. ** Idem Werbőczius in allata definitione, et l-ae: 96. pr. pro fundamento dotis conftituit: Debitum conju­gale. Sed vereor, ne iniqua hinc trahatur consecu­tio adversus eam, quae a Viro, cum quo in agone legitime conjuncta fuit, nunquam affectu maritali tra­ctari potuit. Quis vero tam durus fuerit, quin mi­serae huic Viduae dotem competere censeat? vel, si dos, certe etiam jura vidualia: habitationis et sustentationis (forte etiam legitimationis prolibus an­te Sacerdotalem Copulationem generatis) denegen­tur, oportet, cum duo haec jura l-ae 98. tam arcte conjungat, ut nisi vis legi inferatur, vix sejungi possint. Quid quod posito hoc fundamento, et red­dito vel semel debito conjugali, dos nec per adul­terium amitti pollet, obluctante nequicquam l-ae: 10,5. Causa enim haec perpetua, et irrevocabilis foret, adeoque et effectus. Inconcinna haec, et plu­ra similia consectaria ultro evitamus, si fundamen­tum dotis in intemerata fide conjugali positum fta- tuamus. — 742 — a) 2-ae: 43. §• 4* b) i*36*- *09.

Next

/
Oldalképek
Tartalom