Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

*** Si quaeflio exoriatur: Quis moderatos, Statuique mariti defuncti convenientes funeris , ac exequiarum sumptus ferre debeat ? Generatim cum Excelsa Cu­ria Regia respondendum est: sumptus ex reditibus bonorum faciendos effe. Plan. Divis, Success, n. 13, Si igitur Vidua bonis maritalibus immaneat, fructus­que percipiat, illam; sin haeredes jura poiTessiona- ria apprehenderunt, sumptus quoque iftos manere debent. §. 461. Dos duplex est. 1. Legalis. "% Hodiernus usus duplicem Rgnoscit dotem; Legalem, et Scriptam; haec etiam Conventio­nalis , ac Contractualis audit. Legalis illa di­citur , quae Viduabus Nobilium pojjessionato- rum , juxta VI ar it orum dignitatem , et bono­rum quantitatem , per legem determinata, et legitimo modo danda est. Praeter ea, quae jam in genere de dote allata sunt, (§. 460.) peculiariter hic observandum: 1- o Hanc, solum Relictis nobilium pojjes- sionatorum competere; ubicunque enim leges de dote legali, quam solam noverunt, dispo­nunt, de Nobilibus, iisque poilessionalis me­minerunt. a) Praecipue, quia 2- 0 Juxta maritorum dignitatem, et bo­norum quantitatem adcommodatur; ubi igitur nulla dignitatis praeeminentia, uti apud Cives, Libertinos, Colonos; nec bonorum quantitas est, velut apud Nobiles impolTessionatos , ibi nulla etiam dos legalis intelligltur; nisi forte — 743 — a) i-ae 93, 94. «tc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom