Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
y.) — Litteralia documenta haeredes concernentia, itidem post legitimam Admonitionem, vel ipsa contumaciter detineat, vel alienis a sangvine , aut saltem remotioribus tradat ; praeterquam , quod ad litteras sub Juramento revelandas , et, quas prae manibus habet, reftituendas aditringatur, ex bonis quoque maritalibus , citra solutionem dotis eadem Actione excluditur, a) Ab aliis vero detentoribus proceiTu repetitorio , sub poena 500. flo- renorum , toties quoties vindicantur, b) Porro i.) Si bona titulo-dotis, vel viduali possessa, sua culpa desolari sinat, aut plane alienare, ultra quantitatem dotis suae, adtentet, damna et onera ex dote primum detrahuntur, exceiTum vero aliunde reparare jubetur. Alienata adhaec a detentoribus absque ulla solutione recuperantur, ac mulier poflTessione bonorum maritalium depellitur, c) Non secus e.) Si Vidua sumptus funebrales Statum Mariti excedentes faciendo , bona oneraverit , vel alienaverit, exceflfus ejusmodi in dotem ipsius imputabitur. *** Nec integrum ei est corpus exanime Viri, aut alicujus prolis, forte, ut fructibus bonorum diutius fruatur, inhumatum longiofi tempore relinquere , secus post legitimam admonitionem , liberum haeredi est, convenienti funere illud efferre, et hae- reditatem e manibus mulieris vindicare, d) £.) Propter commissum actum majoris potentiae, suo modo convictae mulieris dos tri— 741 — a) 1618: 61. 1647: 105. b) 1659: 43- c) Iisd. et 1622: 67. 1654: 25. Plan, ad aquis, inob. n. 1*2. d) Iisdem,