Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

Hunt, a) In regula ajebam; nam , si Vir per suum delictum divortio quoad thorum, et men­sam, causam det, tam in dote, quam aliis ju­ribus vidualibus Conjugi suae praeftandis con­vincitur , eo quod tunc mulier civiliter pro vi­dua habeatur. 5- 0 Per ejus (mariti) Successorem; Ad quemlibet nempe poiTessorem, seu is Fiscus fuerit, seu privatus: filius, frater, alterve Co­gnatus Mariti, aut Donatarius, bona ipsius cum hoc onere transeunt, b) 6- 0 Praestanda. Non enim voluntatis, sed obligationis est, dotem dependere ita , ut benevole non satisfaciens , auctoritate Judicis competentis compellatur. Neque maritus suo delicto, etiam Notae, vel Criminis laesae Ma- jeftatis, dotem Uxoris intervertere; verum ipsa tantum facto proprio eandem amittere possit, veluti: «.) Per adulterium, si de eo manifeite con­vincatur. (h. §. n. 3.) Cum, vel sine poena capitis, prout maritus poftulaverit. Si tamen post primum sibi cognitum adulterium, in thorum eam receperit, mortem amplius ei in­ferre non poterit, etiamsi iterum ac tertio fi­dem violaverit, c) Huc refertur etiam malitio­sa derelictio mariti. (§. praes, eod. n. 3.) /3.) Si mutatis jam votis , ad levandam su­am dotem Judicialiter admonita, citra juftam causam, illam recipere, et bona haeredibus remittere abnuat, d) Aut — 740 — a) l-ae: 93. 94. seqq. 2-ae: 60. $. 4. Plan. ibid. n. 7. b) l-ae : 104. 2-ae: 60. 1715:9. 17*3: 9* c) citk l-ae; 105. d) 2-ae : 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom