Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
( intendiíTe videtur, a) adcommodata eiTe debet, b) Imo titulo Juris vidualis, omnia mariti bona retinere , et quantoscunque eorum reditus percipere potest, donec per legitimum haeredem , auctore Judice , ad suam competentiam, reducatur : sed nec tunc in jam perceptorum , licet superfluorum fructuum refusione convincitur; c) Haeres enim suam moram, et negli- gentiam , sibi ipsi imputandam habet. * Inter Successione>n vidualem, et Jus viduale, magnum est discrimen, nam Illa proprietatem, Istud tantum usum fructum mulieri tribuit; Item illa solum ad aquisita mobilia, et pignora, ac'coaquisita sed etiam perennalia reftringitur; istud ad avitica quoqne et haereditaria mariti extenditur. — Nec inter Successionem vidualem , et conjugalem , vel exi- gua, vel una est differentia, etenim a.) Si vidua cum prolibus defuncti mariti concurrat, dividatque vidualis audit; sin illis non exi- ftentibus sola haereditatem capiat, conjugalis, /3.) Vidualis praeterea in maritaiibus viduae; non item in uxoreis viduo competit; conjugalis autem utrique reciproca est. l-ae: 98. 99. 101. 102. 1687: 11. Sed haec in materia Successionum ab Inteitato adcuratius explicabuntur. §■ 4.58* ' Modi haec jura consequendi. Prout Jus capillare , ac viduale indole apprime congruunt, ita modi quoque ad ea perveniendi iidem plane sunt, nempe: — 735 — a) Citt. 98. 5. 3. b) Consvetudo. c) eod. 98. et Plan, Div. Succes. n. 14.