Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

1- us Optimus, et legibus maxime confor­mis est: amica, ac facti via, si Puella in patris, Vidua in mariti defuncti bonis illico permaneat, et eorum reditus percipiat, nec ab ullo impediatur, a) 2- us Si quis turbavit, vel intra annum, itidem via facti, revindicando , b) vel penes mandatum Repositorium se reftitui faciendo, c) quin ex dispositione reeentissimarum legum, etiam penes simplicem requisitionem et Libel­lum supplicem, violenter ejectam in integrum Vice-Comes reponere obligatur, d) 3*us Via Juris, sunt autem ProceiTus ^huG pertinentes: I. Ad aquisitionem Juris capillaris, vel vi­dualis. Movet puella, vel vidua, usu juriura suorum extorris, adversus quemvis bonorum paternorum, vel maritalium poiTessoreni, co­ram Judice Successionali, e) ex legibus supra (pag.724. sub a. b.) citatis, ac rite adplicatis, et probato solum eo , quod Actrix defuncti legi­tima filia , vel Conjux fuerit, jura sua eidem adjudicantur, ac per executionem assignantur. Si vero II. Violenta quoque turbatio. , et ejectio doceri possit, et formalem viam Juris potius, quam Mandati, aut Repositionis per Vice-Co- mitem inftituendae, laesa sequi malit, Actione violentiali cum accessoriis, contra bonorum occupatorem procedere ei integrum est. f) III. Sed et tunc praedicta jura consequi­tur , dum reditus bonorum condignam viduae l-ae: 98. b)i-ae:<?8. c) 1542 : .5. Novis, d) 1802: 32. 1807: 13. e) 1715: 28. 17,J3: 31* x729*. 3.5-ete* i) citt. i-ae: 68. etc. Plan, ad aquis, mob. n. 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom