Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

t cipali conjunctae sunt, velut ahenuin in culina muro immiííum. Demum <h) Arbitrariae, se­cus cum principali nullum neceiTarium nexum habentes, sed per Dominum, vel cujus bene­ficio possidentur, sponte, ac positiva volunta­te copulatae. Sic saepe a Principe donatur Ca­strum , et cum illo conjunguntur plures pos­sessiones, vici, praedia, quae, extra hanc col­ligationem , separata plane, et per se subsi­lientia Corpora conftituerent. * AccelTorium suum sequi debere principale, 2-ae: 52. §. 3. axioma est ICtorum , at non aeque semper expeditum, sed pressius probandum, an res quae­piam reipsa in numero pertinentiarum habenda sit, vel secus ; quod in Essentialibus, ac Naturalibus factu facile est, quin ex ipsa etiam rerum indole plerumque satis liquet ; verum in accidentalibus, et potiore adhuc jure in arbitrariis, ex litteris aquisi- tionalibns, aliisque fontibus, tanto solidius evincen­dum est, quod quaevis res natura diversa, per se subsistens eile praesumatur. Doctrinam hanc , mo­menti non exigui ede, suis locis observare licebit. §• 3.52. Quae rerum jura generalia ? Jus omne , quod circa res versatur , est: In re, vel Ad rem. Illud recte finitur: Facul­tas in ipsa re fundata sine respectu ad certam personam; cujus indoles est, ut a.) sit con­flans, et nec perdita, vel surrepta exspiret. /3.) Actionem rei persecutoriam tribuat adver­sus quemvis detentorem, ac poiTessorem. Istud vero : Facultas personae in personam compe­tens , ut haec aliquid praestare, seu dare, fa­cere , vel omittere teneatur. a) Actionem au­— >534 —

Next

/
Oldalképek
Tartalom