Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
tem contra eum duntaxat praebet, qui factum sui obligatorium posuit, e. g. Cajus mihi vendidit suum equum, contra illum solum, et neminem alium , pro ejusdem traditione agere potTum. b) Factum autem obligatorium, si licitum sit, Conventio, Pactum, Contractus- que dicitur, sin illicitum; Delictum compellatur. Unde facile intelligitur, Jus ad rem ex duobus his fontibus promanare: Contractibus videlicet, ac Delictis. §• 353Distributio Materiae. Ut distinctius in explicandis rerum juribus versemur, objectum hoc juris nostri amplissimum, in Tres partes ita tribuimus, ut Prima de Jure in re, seu de Dominio, ejusque aqui- rendi, gubernandi, alienandi, vindicandi, etc. modis ; Secunda, de Jure ad rem ex factis licitis promanante, sive variis Contractuum spe- ciebus ; Tertia denique de Jure ad rem ex factis illicitis enato, id est Delictis, agendum nobis proponamus. Neque tamen delicta omnia hac nostra doctrina complectemur , verum ea duntaxat, quae privatorum vel publico^politico- rum nomine veniunt, utpote, quae privata, vel saltem civili actione vindicantur. Publica quippe criminalia delicta, ad peculiarem disciplinam, quam praeitantissimus, mihique singulari amicitia junctus Collega , D. Matthias Vuchetich , plurima cum nominis sui commendatione , egregieque pertractat, pertinere , optime novi. — 535 “ si) Heinec. cum Grot, et Huber. Elein cit, 1. 2.tit. I, §, 332, b) Plan, de Liquid. Debit, n. 29.