Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
440 ptiotte , et in tota complexione: Venerabilis Cleri a) nomine insigniuntur. Nos * Clerum Hungáriáé non incongrue definimus : Cives regni Hungáriáé, qui, vi legitimae Ordinationis , Ministerium, Gubernationem, ceterasque Junctiones sacras obeunt, ac propterea peculiaribus juribus, ei obligationibus instructi sunt. Per hoc enim, quod quispiam Statui Clericali se addicat, Civis suae patriae efle non desinit, neque, vel juribus Civitatis excidit, vel obligationibus solvitur, sed ratione hujus qualitatis, peculiaribus adhuc, iisque eximiis juribus, immunitatibus , ac praerogativis per leges ornatur; sed una, novis etiam Obligationibus ob- itringitur. Ut autem privilegiis Clericalibus quispiam apud nos perfruatur , necefTarium est, ut 1- o Legitima auctoritate in hunc Statum cooptetur. 2- 0 Rite ad functiones Sacras ordinetur. 3- 0 Si de Clero regulari sit , Ordo ejus, non solum ab Ecclesia adprobatus, sed etiam in regnum solenniter receptus sit. b) 4- 0 Vitam , functionesque ex Inftituti sui ratione peragat. * Werbőczius c) Personas Ecclesiasticas his verbis exprimit: Quarum medio salutem humanam Dominus , et Salvator noster administrari voluit. Antonius autem Schmidt d) cum reliquis Canonum Do- ctoribus: Quae ritu speciali consecratae , cultui divino peragendo , ceterisque Ecclesiae functionibus sacris obeundis destinantur. Notiones hae a nostra, re nihil differunt; nostra tamen clarior, et explicatior eile videtur. a) O1^'- l6* 5. i. b) Exemplo 1715: 102. 172.3: 96. 1765 : 3. 42-etc. c)i-ae: 2. §. 1, d) Jur. pub. Eccl. Cap, 2. Sect. 1. art. .3. * §• l8l.