Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

241 Quae eorum divisio ? Clerus Hungáriáé abit: 1- o In Praelatos , et Clerum minorem. Illi munere ac dignitate prae aliis excellunt, ut sunt: Archi - Episcopi, Episcopi * Abbates, et Praepositi, a) Reliqui ad alteram ClaiTem re­feruntur, velut: Canonici, Parochi, Capellani, Altaristae , ac junior Clerus in Seminariis ad­huc Scientiis operam navans. 2- 0 Praelati Actuales sunt, si sedem, et beneficium suum reipsa habeant; Honorarii vero, seu Titulares, * qui nominati sunt ad tales Ecclesias , quae , vel temporum iniquitate penitus jam interciderunt, vel in Provinciis e- xistunt a Sacra regni Corona avulsis , sed ad quas prisca sua jura adhuc conservat. 3- 0 Itidem Praelati alii Majores, utpote : Archi - Episcopi, et Episcopi. Hos omnes, e veteri, et inde ab origine regni ducto jure, ac consvetudine, Apostoliéi Reges nostri nomi­nant, sola confirmandi auctoritate summo Pon­tifici competente; b) Minores alii: Abbates, et Praepositi , quorum plerique pariter ad col­lationem Regiam , pauci quidam ad Illuftrium privatarum Familiarum Patronatum pertinent; qualia exempla suppeditant, Abbatiae: de Csa­tár, Hahóth , Ja A, Pécz'öL et Praepositurae : §. 181. a) 2-ae: 49. $. 3. b) i-aé: it. 1,4,50: vid. etiam Kollár Hist. Dipl. Jur. Patr. et Lakits Inst. Jur. Eccl Tom. a. vol, a, $. 374, 16

Next

/
Oldalképek
Tartalom