Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
masculorum , foeminae citra Praefectionem in iisdem succedent. 6-0 Cum Consensu regio privilegiali, tam propterea, quod nemo praeter Regiam Maje- ftatem Nobilem creare possit, quod cum Praefectione conjunctum est, a) quam etiam, quod jura S. Coronae per actus privatorum, et absque Principis indultu interverti, ac in alium, transferri nequeant. Solidum ad haec jus per privilegium tantum aquiratur, quale est Consensus regius solennis , quo eventuale jus Fisci in Praefectam derivatur,* inde etiam est, quod Praefectio Donationem regiam sapiat, h) y-o In masculinum haeredem suhjiituitur. Ita videlicet leges patriae semet exprimunt, c) fictione quippe juris Praefecta , tanquam masculus , ftipes, et caput secuturae pofteritatis consideratur; ideoque illud singulare est in Praefectione, quod liberi deinceps nascituri , non Patris, si is Ignobilis sit, verum Matris conditionem sequantur, verique Nobiles efficiantur , d) quae nobilitas a donataria in reliquo nihil differt. * Sollicite quaerit Werboczius 1-ae*. 50. Quid de Successione filiarum duorum fratrum , in haeredes se- orsim praefectarum sit sentiendum ? et quaeftionem resolvit, deficiente una, non alteram, sec Fiscum succedere, ratione hac addita: Quoniam Hlae non successionis , vel consanguinitatis jure , sed praefectionis virtute, bona ipsa adeptae fuisse dignoscuntur. Praefectio autem vim , naturamque Donationis repraesentare dignoscitur, et ejuscemodi Donatio seorjim , et non conjunctim facta fuisse reperi- tur. etc. A sensu ergo contrario , si duae Sorores simul ac junctim praeficiantur , et praefectio eadem * 39 a) Eodem 7. pr. 1. b) eod. et ,50. §. 2. c) l-ae: 39. §. 3. et 50. pr. d) l-ae : 7. saepius citto.