Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

— aló consensu regio simul firmetur, mutuo sibi succedent, Fiscumque excludent, cum etiam principium colla­teralis Successionis ; communis propago sangvinis , et fraternalis divisio , casu hoc adesse, negari ne­queat, uti i-ae: 47. et 67. exposcit. §. 168. Ut et adoptiov Non plane nullam Adoptio cum Praefe­ctione habet affinitatem, in pluribus tamen ab > ea discedit; notionem parte potiore verbis Tri­partiti nostri a) damus, dum illam vocamus : Actum, quo ultimus deficiens personam ali­quam a familia sua extraneam , ad eandem, cum Consensn regio privilegiali assumit, et bonorum suarum haeredem instituit. Asseri­mus : 1- 0 Actum, eodem sensu, quo supra (§. 167. num. i-o) declaratum est» 2- 0 Ultimus deficiens „ et cum consensu regio * privilegiali assumit. Idem quoad u- trumque observandum, quod mox (eodem §. 167. n. 2. et 6.) illuitrationis causa notavimus, et facile Adoptioni ad-commodabitur. 3- 0 Personam a familia sua extraneam assumit. Si enim de familia sit, jus succeden­di habet, nec illud per Adoptionem quaerere debet. Advertehdum autem r Familiam duplici ratione considerandam efTe. a) Pro personis nexum sangvinis inter se habentibus , aut com­munionem, juris ad bona certa foventibus; et sic extraneus quoque a familia erit, qui vel pe­nitus a sangvine, vel saltem a jure bonorum a) i-ae -. 66. §. '2. seqq»

Next

/
Oldalképek
Tartalom