Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

ac, ut ita dicam, radicalem Nobilitatem homini con­ciliant. Nam Status quidem cessat, si Clericus ad Seculum revertatur, aut per Depositionem privile­gio clericali exuatur. Officii extra functiones puli­ci muneris non suffragatur. Communicata deperit, si mulier ad alia vota transeat. Localis denique, si ex loco, vel communitate sic privilegiata quis excedat. Gentilitia autem , »tanquam character in­delebilis, donec sangvis idem persistit, in omni ca­su firma , conftansque perseverat. §• Quibus modis gentilitia aCjuiriiur ? Familiaris haec Nobilitas duplici modo ob­tinetur : Originario , dum quis earn primus Fa­miliae suae infert, et Derivativo , si a paren­tibus per legitimam sangvinis propaginem in liberos transfundatur; quae ingenita etiam ATo- bilitas compellari solet* Patris autem, non Matris , conditionem in regula proles sequun­tur, ut ex mfbili patre, et ignobili matre, ve­ri Nobiles nascantur, non item vicissim , dem­pto solum Praefectionis casu, ut mox expone­tur. a) Originarii adhaec modi inter se indo­le tota differentes tres censentur, quorum duo* Donatio Regia , (ad hanc etiam Praefectio, et Adoptio, commode reducuntur) b) et Litterae Armales pro patriae solum filiis ; tertius vero Indigenatus pro Peregrinis inititutus est. Sin­guli hi paulo uberius declarandi sunt* — 211 — ») i-ae: 6. 7. b) l-ae: 7* 8« 14 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom