Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

§. lód, 1. Donatio Regia. Donatio Regia , per quam solam, veteri mftituto Nobiles creabantur, (§. 162.) defini­tur: Liberalis collatio juris possessionarii, be­ne merito patriae civi, per Regiam Majejia- tern jure perpetuo et privilegiali facta, ac Sta­tutione legitima firmata ; quam qui obtinet, eo ipso verus regni Nobilis efficitur, a) Ad nobilitatem itaque donatariam neceíTarium est; ut 1- 0 Conferatur Jus possessionarium seu fundus immobilis, uti sunt: Caitra , Caftella, Oppida, Villae, Praedia etc. Magnum sit, an parvum ad hunc effectum non differt, b) Civi­cus tamen fundus, utpote oneribus obnoxius, c) njsi prius ab his liberetur, et de territorio Civitatis eximatur, objectum nobilitaris dona­tionis effe nequit. 2- 0 Donatarius de Rege, et Regno bene meritus sit, omnis enim nobilitatis praecipu­um momentum praeclara merita, et servitia effe debent, ut et nobilitato dignum virtutis suae decernatur proemium, et alii ad similia egregia facinora, et fidelitatis opera ferventius exercenda accendantur, d) 3- 0 Sit item Civis patriae , nam pro exte­ris diftinctus plane modus eft adinventus. e) Sed nec in Hungária nati, si jurium Civitatis a) i-ae: 4. b) Eod. i-ae: 4. et 24. c) Sigism. D. 2; 10. 1,563: 62. 1635: 21. 1713: 77. etc. d) Citt. i-ae: 4. et 13,18. etc. ej 1687:26. 1630; 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom