Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 83 ...... tarius ita spectari debet, tamquam cessionarius Fisci R.; etipsa impetratio tamquam initium litis contra possessorem suscitandae. Ob eam rationem in literis donationis distincte semper titulus ille expri­mitur, per quem bona collata jurisdictioni S. Coro­nae obnoxia esse censeantur. Atque ita titulus impetrationis est titulus, id est fun­damentum, actionis, quam donatarius possessori intentat. 2. Inde vero magni momenti consectarium illud promanat, quod impetrans ex ea praecise causa, quam titulus impetrationis exprimit, litem prosequi, itaque assumtum devolutionis titulum perfecte pro­bare, debeat. Quod si non successerit, impetratio ipsa necessario corruit, evanescitque ; etiamsi jus pos­sessoris forsitan infirmum sit, et jus regium, bonis ipsius inhaerens, ex alio fundamento, e. g. alterius familiae vel personae defectu, aut nota, demon­strari posset. Ad alium enim titulum, quam quo impetratio facta est, donatario recurrere non licet; quia titulus actionis mutari nequit, stricteque serva­tur principium illud ; actio regulat judicem et partes. 3. Ea ratio est, quod plures tituli utiliter con­jungantur. Nominatim explicitis titulis defectus vel notae utiliter adnectitur titulus juris regii. Nam in hoc casu, licet principalis titulus eversus fuerit, pot­erit tamen donatarius, vi adnexi juris regii, ad ali­um titulum transire, eoque comprobato, triumpha­re a). 1 e) Trip. I, 26.

Next

/
Oldalképek
Tartalom