Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

S- II. 2. In donatione bonorum fiscalium. In collatione bonorum fiscalium titulus devolutions exponi quidem solet, sed absque omni effectu juris. 1. Longe alia ratio est titulorum impetrationis in collatione bonorum fiscalium, s. de manibus re­giis. Hic titulus impetrationis idem semper est, qui titulus devolutionis reális. Quamvis autem praeter defectum, notam, et jus armorum alii tituli hodie exponi non soleant; nihil tamen obstat, quominus id fiat, sicuti factum est in provocata jam donatione Sigismundi R., quae in Corp. Jur. con­tinetur, ubi titulum devolutionis facit n e g 1 e c t u s confirmationis, quam Rex, propter abusus ju­sti sigilli, intra annum petendam esse edixerat, sub poena amissionis privilegii. Unde manifestum est, titulos impetrationis pro diversitate bonorum, an ea fiscalia vel aliena sint, jam per se discrepare. 2. Majus autem discrimen adhuc est in diversis effectibus juris. Nam in impetratione bonorum alie­norum titulus impetrationis necessario declarari, et per impetrantem re ipsa comprobari debet; errorque in titulo commissus ipsam donationem inutilem facit. In impetratione vero bonorum fiscalium contrarium in omnibus obtinet; error in titulo impetrationis ni­hil nocet; probationem titulus non requirit; et, ut is in literis donationis declaretur, nequidem necesse est. Ratio est, quia in collatione bonorum fiscalium non litis cessio , sed vera traditio subversatur; itaque titulus impetrationis non titulus actionis hic est, sed

Next

/
Oldalképek
Tartalom