Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

§. xo. Indoles titulorum i. in donatione bonorum alienorum. Assumtus vero titulus impetrationis, tamquam fundamentum litis adversus possessorem sus­citandae considerari, ac ob id ipsum severa pro­batione fulciri debet. Attamen titulum juris regii cum caeteris cumulare licet. i. Quamvis per defectum seminis, et notam in, fidelitatis jura possessionaria privatorum ipso facto ad S. Coronam devolvantur; semper tamen observa­tur illud naturalis et positivi juris principium, quod nemo, nisi legitime convictus, bonis suis privari pos­sit. Nunquam* ergo possessor bonorum via facti ex­turbatur; sed tam Fiscus, quam donatarius juris or­dine contra illum procedere debent. Aliunde dona. tectum seminis , notam infdelitatis , jus regium , novam donationem, consensum regium, et jus armorum. Ve­rum ex hactenus dictis jara adparet, novam donationem et consensum regium non titulos, verum genera donationis esse. Defectus seminis, et nota infidelitatis quolibet xe. spectu devolutionis pariter, ac impetrationis tituli sunt. Jus regium autem est quidem titulus impetrationis bonorum alie­norum , sed inter titulos, i, e. causas, devolutionis recen­seri nequit; est enim potius devolutionis effectus. In do­natione vero fiscalium bonorum jus regium non pro titulo, sed pro objecto donationis haberi debet. Titulus denique juris armorum occurrere potest in impetratione bonorum fiscalium, sed non in impetratione bonorum alienorum. Et nihil obstat, quominus in collationibus bonorum fiscali­um alii quoque tituli devolutionis reális exprimi possint, veluti perjurii, cambii, transactionis etc., id quod plenius etiam ex sequentibus adparebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom