Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
et notam infidelitatis, e. g. per cambium, emtionem, legatum, transactionem, perjurium etc. In donatione Sigismundi R., quam Corp. Jur. exhibet, neglectus confirmationis titulum devolutionis reális constituit. Huc pertinet etiam sic dictus titulus juris armos rum, qui recentius adhiberi coepit, in collationibus eorum bonorum, quae, turcico dominatui erepta, veris dominis non adparentibus provisorie per Fiscum R. possidebantur. 3. Cum titulis devolutionis plerumque congruit titulus impetrationis , non tamen semper. Dicitur nempe titulus impetrationis illa causa, propter quam jus possessionarium collationi regiae, adeoque impetrationi, obnoxium sit; ubi sollicite distinguere oportet collationes, quae fiunt de bonis fiscalibus, sive „de manibus regiis'\ ab iis, quae fiunt de bonis privatorum, de manibus alienis. In collationibus bonorum fiscalium titulus impetrationis semper idem est, qui titulus devolutionis reális, i. e. causa, propter quam bona talia collationi subsint, eadem semper est, quae causa fuit, ut bona illa Fiscus R. possideret. 4. In donationibus vero bonorum alienorum titulus impetrationis triplex esse potest, i. e. tres causae sunt, per quas bona privati possessoris jurisdictioni S. Coronae, collationique regiae obnoxia fiant: i) latens jus regium; 2) juris a privato ad S. Coronam devolutio vel a. per defectum seminis, vel b. per notam infidelitatis. In titulo juris regii jus possessoris in radice adeptionis infirmum supponitur; in defectu vel nota jus deficientis vel notati firmum quidem initio, sive in radice, verum tamen jam exstinctum. *) *) Doctcres vulgo sex titulos donationum statuere solent: dt...... 86 ......