Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
......... 33 ......... Donatio simpliciter dicebatur collatio juris possessionarii ad S. Coronam jure quidem devoluti, non tamen per eam possessi, sed lite adhuc per do- natarium exquirendi. Elisabethae Alberti viduae, et Wladislai I. privilegia, excepto prioris unico , cassa sunt (1453, 5. Trip , 14. §.34.). Ladislai Posthumi privilegia sine confirmatione Matbiae R. non valent (1464, 23. Erravit igitur Werb. II, 14. §• 4 6.). Etiam Gubernatoris Juannis Hunyady privilegia confirmatione regia indigebant (1446, 13.). Donationes Ferdinandi I. , et Joannis Zápolya „per adhaesionem" datae invalidae sunt (1552, 20. 21.). Joan- nis Sigismundi, Isabellae Reginae, ejusque adseclarum nulla privilegia valent (ibid. 23.). Ferdinandi II. Donationes „per adhaesionem” datae revocatae sunt (1622 , 7. 59.). Donationes Bochkayanae, Bethlenianae, Rákóczya- nae, durantibus civilibus bellis factae, omnes irritae sunt (1609, 3. 1622, 7. 1647, 5• §• 13.); post restitutam vero pacem legitime editae, accedente confirmatione regia, stabiles manserunt (1609, 8. 1622, 29. §. 7. 1647, 20. §. 6.). Denique Josephi II. privilegia sine confirmatione successorum regum vigore destituuntur (1791, 32.). Salomonis R. privilegia valere, Werbocziumque (II, 14. §. 9.) erravisse, sententia ex privilegio ejusdem Regis a. 1402 pronunciata ostendit, (vid. Kelemen, Hist, fus. P- 77.) Attentata vero quondam Wladislai II. restrictio (1492, 9, 1495, 2.) , ut sine annutu Consilii sui ultra 100 sessiones nemini donare possit, tamquam „inconveniens et illicita" brevi post revocata fuit (1498 > 2<S.) > itaque ad forensem usum nihil interest. Potestatem vero Ludovici II. ad 200 sessiones coarctatam fuisse, erronea opinio est (1518» 15. Diaet. festi S. Georg. inSupplem. ad Vest, comit. Tom, n. p. 4**.).