Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
•••••• 67 ....... fons ejus incertus sit, tum contra pugnandi nulla certa causa adest; imo,-cum in dubio id, quod rectius est, praesumi debeat, praesumendum erit, usum talem ex legitimo fonte ortum, adeoque justum esse. §• 35Requisita consuetudinis, a. interna. Ut consuetudo vim juris habeat, ea regulam juris continere, neque rationi, vel positivo juri repugnare debet. 1. Non omnis consuetudo consuetudo juris est; ideo primum juris consuetudinarii requisitum ponimus, ut regulam juris contineat, regulam nempe, quae controversis juribus et obligationibus dijudicandis inserviat. 2. Alterum est, ne regula, consuetudine introducenda , aperte erronea sit, ne videlicet cum aeternis legibus rationis, vel cum sanctionibus juris positivi collidat. Nam nec injuria diuturnitate temporis in jus vertitur; neque abusus normam juris creare valet.. Profecto ex natura rei haustum est principium ICti Romani: „ Quod non ratione introductum, sed erronee primum, deinde consuetudine obtentum est, in aliis similibus non obtinet”. Nam, ut alibi dicitur: ,,Consuetudinis, ususque longaevi non vilis auctoritas est; verum non usque adeo sui valitura momento , ut aut rationem vincat, aut legem”. Congruit Werbőczius (prolog. tit. io. §. 3. 4.). 3. Haec requisita ad materiam consuetudinis pertinent; sequentia formam respiciunt. etiam antiquo usu - - alioquin contra positivas patriae leges subsistere non valente”. Sed utique si statuta non valent contra legem; quomodo valere posset simplex usus?