Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
68 S- 36. b. Externa. Consuetudo juris facta concludentia praerequirit; itaque actus 1) frequentatos, 2) liberos, 3) publicos, 4) ex opinione juris vel necessitatis gestos; 5) ut usus uniformis, 6) non interruptus, 7) et per plures annos tenaciter servatus sit. 1. Consuetudo juris in tacita civium conventione nititur, quae utique tantum ex factis erui, ac demonstrari potest. Neque vero quaelibet facta vim probationis habent; sed ea tantum, ex quibus tacita civium conventio per legitimam conclusionem cognoscitur. Talia facta concludentia dicimus. 2. Consuetudo longum tempus requirit; sed illud neque determinatum est, neque determinari potest; sufficit actuum concludentium ea frequentia, ut tacita populi consensio adpareat. Confirmatio consuetudinis in judicio necessaria non est; tribunalia enim dicendi tantum, non vero creandi, juris potestatem habent, et tacita populi conventio sine judicum auctoritate nasci et obtinere potest. Attamen controversae consuetudinis certissimum illud criterium esse jam iCti Romani agnoverunt, si illa, contradicta aliquando , etiam judicio firmata sit. 3. Consensus ipsius legiferae potestatis tantum eo sensu requiritur, ut ne speciatim vel generatim dissentiat.