Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 6 i ....... militudo exulat, vel certe analogiae nulla vis tribui potest 4, Praecipue autem analogicam extensionem ex­cludunt: 1) privilegia, et omnes exceptiones a ju­re communi; quia exceptio in omnibus casibus non exceptis regulam generalem firmat. 2) Leges poenales, et omnes restrictiones naturalis libertatis; quia in hoc ipso libertas, et securitas civilis consi­stit, ut liceat, quidquid lege non prohibetur. Et hoc sensu illa quoque paroemia intelligenda est: Favores (scii, legum) ampliandi, odia restringenda sunt. §• 32. De duratione legis. Vis legis exstinguitur: 1) per contrariam legem postea latam; 2) temporaria lex cessat per con­ditiones, quibus adstricta erat; 3) cessante obje­cto legis cessat utique lex ipsa. 1. Sublatio legis abrogatio dicitur; dero­gatio vero exceptionem significat; et obrogatio contrariam legem; subrogatio denique adjectio­nem postea factam. 2. Clausula perpetuae sanctionis, qualis in decreto a. i486 occurrit, abrogationi, aliis- ve mutationibus legis nihil obstat; quia potestas le­gum ferendarum in civitate suprema, et semper ae­qualis est. 3. Caeterum lex posterior tunc solum priori de­rogat , quando utraque simul conciliari nequit. In dubio vero interpres exceptionem ponit, salva regu­la generali. 4. An, et quatenus consuetudo legibus derogare possit, infra dicetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom