Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 6o ...... modum justae argumentationis , aliae , desideratae , normae derivari possunt, Et quia omnis legitima con­clusio in praemissis implicite continetur; manifestum est, regulas sic inventas non minus auctoritatis ha­bere , quam si explicatis legum propositionibus mu­nirentur. Aliae normae ex ipsa negotii substrati na­tura proveniunt, et eo ipso, tamquam naturale jus, defectum scriptae legis optime supplent. Pleraeque decisiones curiales, in Plano contentae , hac ratione factae sunt. Per se autem intelligitur, ejusmodi ivóiWív, et adplicationem generalium principiorum ab extensione legis adhuc distare , et intra limites strictae interpretationis contineri. 3. Vera autem extensio fit per analogiam, sive ab simili, sive ab contrario argumentum ducatur. In eo quippe analogia consistit, quod a speciali ca­su , legibus expresso , regula generalis trahatur, et ex hac rursum speciales aliae normae, qualibus opus est, per modum ratiocinationis, deriventur, juxta il­lud proverbium: Ubi eadem íatio, eadem est etiam legis dispositio. Sed in adplicatione hujus regulae tanto majore cautione uti oportet, quanto certius est, analogiam ultra sententiam legis evagari, et limites verae interpretationis relinquere. Neque rationes se­cundariae vel arcanae, neque rationes extrinsecae vel eae, quae vanis opinionibus innituntur, justum extensionis fundamentum constituunt. Et quod con­tra rationem naturalis juris receptum est, id nunquam ad consequentias producere licet. Itaque ad similia vel contraria nonfsecus argu« mentum valet, quam si naturalis justitiae, vel publi­cae salutis manifesta ratio consentiat. Quodsi autem vel ratio legis proposito casui non conveniat, vel ra­tio ipsa incerta sit, aut vana; tum profecto vera si-

Next

/
Oldalképek
Tartalom