Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 59 ...... tlum consanguinitatis lex extendat a), Protestantibus vero matrimonium in tertio gradu permittat b); sua- pte intelligitur, priorem legem intuitu Protestantium usque ad secundum gradum restringi debere. 4. Huc etiam pertinet illa paroemia: Cessante ratione legis, cessat lex ipsa; quae tamen minime de rationibus extrinsecis, vel secundariis, vel fluxis, sed solum de rationibus legis in specie accipienda est. Hoc fundamento nititur e. g. Decisio Curialis , quae pignoris actionem intuitu bonorum sub privatis sigillis alienatorum ad solos venditoris haeredes, restrin^ xit c)y $• 3T* De analogia s. de extensione legis. Si qua in re sanctiones juris deficiant, easdem 1) ex generalibus juris principiis, tum 2) ex analogia juris suppleri opus est, sed analogiae finis legis, vel rationes juris suffragari debent. 1. Nullum Jus civile ita comparatum est, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, speciales normas habeant, et tamen omnis controversia, ad judicem delata, non temere, sed juris distinctione, decidi debet. Supplementa itaque constituti juris requiruntur. 2. Et quidem interdum ex ipsis legibus, per legitimam conclusionem, novae speciales regulae proma- nant. Sunt nempe primo multa generalia juris principia, ex quibus, in sua elementa resolutis, et per a) 1703, 12. — b) 1791, 26. §. ii. — c) Dec, 26. ad daad, r. recip. cpntrad.' rat.