Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

• iMM 58 S- 30­De restrictione legis. Restringere claram legem non licet, nisi ve­ra ratio legis id exposcat, vel admittat. I. Observandum vero est, jura non in singulas personas, sed generaliter constitui solere; itaque ra­tiones legum ex natura universalis regulae conside­randas esse. Saepe finem legis everterent admissae exceptiones; neque restrictio in tali genere locum ha­bet , etiamsi casus inciderit, ubi praesumtio legis ces­sare videatur. Licet e. g. minorennis aliquis maturi­tate virum praeseferat, is tamen minorennium legi­bus tenetur; et usurarium poena legis ferit, etiamsi duplo debitoris lucro semet excuset. Nam in his causis exceptio ad nullum certum limitem adstringi potest; ac ob id ipsum fraudibus vel judicum arbitrio viam aperiret. — Aliter se res habet, ubi exemtio vim regulae scopumque legis non infringit; e. g. cum legibus romanis cautum esset viduae, intra annum luctus nubere, ne nasciturae prolis pater incertus fiat, interpretes recte judicarunt, viduam, quae intra an­num pepererit, nubere statim posse. 2. Multo magis, et ipsa necessita-te juris , restringi debet lex, ubi restrictionem finis legis non tantum patitur, sed etiam exposcit. Ita, licet minorennium contractus obligatorii nullitate laborent, minime ta­men dubium est, lucrosas obligationes efficaciter per ipsos accquiri. 3. Etiam pugna legum restrictionem necessariam facit. Ita, cum incestus crimen usque quartum gra­4

Next

/
Oldalképek
Tartalom