Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
$■ 29* Adplicatio legis. Sententiam legis, secundum interpretationis regulas erutam, iCtus retinere debet, etiamsi du- ra videatur. i. Ratio est, quia non de lege, sed secundum legem, ipsi judicandum est a). 52. Quod igitur nonnulli pro regula statuunt: potior habenda ratio aequitatis, quam stricti juris , id commendari quidem privatis potest; sed judex inique facit, si litigantibus, qui jus petunt, beneficen tiae normas praescribat« bus, non exigantur ; nisi in pontibus et navigiis ab ultra transeuntibus solvantur".) ICti sio interpretari solent: ab iis, qui ad locum telonii veniunt, nec ultra proficiscuntur, nihil in reditu exigendum esse. Mihi autem verba legis, et natura rei sequentem interpretationem suggerunt: qui beuificio pontis vel navigii non utuntur, adscendendo per fluvium, vel descendendo , nihil solvant; solvant vero, qui, ponte vel navigio utentes , ab una ripa transeunt ad alteram. b. Verba articuli 9. 1 <587. „Quodsi quispiam de boni» suis acquisitis Fideicommissum fecerit; haeredes ejusdem de ejusmodi bonis nullam habeant quoad capitalem acquisitionis illorum summam, impignorandi et abalienandi facultatem"; quamvis Oedipus non sim (vid. Kelemen, III. 396. **), sic explico: interdictum esse possessoribus fideicommissorum, ne primaevum ejusmodi bonorum pretium, inducendis oneribus, diminuere adtentent: cumque pretio acquisitionis opponantur meliorationes deinceps factae , eas vero dispositio legis non contingat, sequitur ipsas naturam originis suae servare; ita scilicet: ut propriae cujusque investitiones ad liberam dispositionem spectent; ab antecessoribus vero factae caeteris rebus avitis aequiparentur.