Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 47 ...... Accessit, sub regibus Arpádianis, multorum extero, rum immigratio, qui, regum favorem experti, digni- tatemque et opes consecuti, suas opiniones, suos mo­res, facile propagarunt. Postea reges ipsi ab exteris gentibus vocabantur, unde cum in aliis rebus, tum jn re judiciaria necessario novae mutationes consecu­tae sunt; quibus id quoque viam communire debuit, quod, si qui ex popularibus nostris literarum studio semet dediderunt, hi exteras academias frequentando peregrinam prudentiam hauriebant. 2. Inter omnes vero Europae populos vicini no­bis Germani facillime suam culturam, sua instituta huic regno communicare potuerunt. Et profecto inter antiquam eorum constitutionem nostramque, inter mo­res ac scita utriusque gentis plurima similitudo repe- ritur. Exempla sunt: modus celebrandorum comitio­rum, ratio condendarum legum, norma defendendae patriae; libertates nobilium, conditio colonorum; in­stitutum feudorum , donationumque; usus constituen­dorum pignorum; jura dotis et allaturae uxoreae; jus et ordo successionis ; patria potestas , tutelae ; usus verigeldi hornagiique ; judicia Dei s. or dalia, conju­ratorum in probationibus usus, tota fere ratio pro­cessus judiciarii. Sed haec omnia indicari tantum, non etiam explicari hoc loco possunt. 3. De ordine judiciorum ita scribit Werboczius : ,,Processus iste judiciarius et usus processuum, quem in causis inchoandis, prosequendis, discutiendis, et terminandis observamus, regnante Carolo Rege, per eundem ex Galliarum finibus in hoc regnum inductus fuisse perhibetur ’ a). Quamvis autem alias in rebus historicis Werboczius interdum aberraverit, hic ta­a) II, 6. §. I2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom