Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

men nulla ratio est, cur fides illius impugnetur. Nam primo testis est historia, et ipsum decretum anni 1298, ita tunc convulsum regni statum fuisse, ut re­formatio rei judiciariae suapte necessaria fieret.’ Sci­mus deinde certissime, statuta quaepiam ad causa­rum processus pertinentia, per Carolum R. edita, et ad singulos Comitatus transmissa fuisse, testante id Arte notariali, sub Ludovico I. conscripta b). Fra­gmentum etiam eorum statutorum, de exsequendis birsagiis sonans, ibidem legimus c), ex quo manife­stum fit, non leves eas mutationes fuisse, quas Ca­rolus invexit. Neque infirmatur Werboczii traditio per id, quod jam in antiquioribus monumentis partes processus judiciarii memorentur, veluti citatio, pro­curatio , exceptiones, replicationes, probationes per testium responsionem et privilegii ostensionem , senten­tia , adpellatio, executio , in integrum restitutio d); haec enim ab nullo processu abesse possunt; nemo autem negat, ante Carolum R. fuisse aliquem ordi­nem judiciorum, sed is, qui fuit, sub Carolo R. di­citur reformationem subivisse. — Alia quaestio est, utrum nova illa judiciorum forma ex Galliae finibus advocata sit? Et facile quidem opinio talis inde na­sci potuit, quod Carolus R. ex Andegavensibus Principibus originem duceret; verum tamen si quis tra* ditionem cum ratione negare velit, is et processum, quo Gallia tunc utebatur, penitus cognitum habere, et discrepantiam ab Caroli institutis liquido demon­strare debet. — Caeterum, inde a Carolo R. proces­sus hungaricus plures jam reformationes subivit, O­...... 48 ...... 'b) quam ex reteri MS. codice biblioth. Caes. Vienn. desum- tam publici juris fecit M. G. Kovacbich, Pestini, 1799» bi 4* — CJ pag. 2. — d) Kelemen: Hist, firs, p. 146.

Next

/
Oldalképek
Tartalom