Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 14 ....... Jus commerciale; circa rem maritimam, unde Jus nauticum ortum est. — Ex finánc iis i. e. reditibus publicis; ex politia, i. e. urbium cura, di­sciplina civitatis; e re militari totidem diversa Ju­rium genera manarunt. — Haec omnia, propter mate­riae copiam, tum a publico, tum a privato Jure usus non modo scholarum, sed plerumque forensis etiam secrevit. A publico Jure insuper Jus gentium separatam disciplinam accepit. 3. Sequestratis autem a Jure privato iis partibus, quas enumeravimus, adaequatam ejusdem definitio­nem dare difficile est. A potiore sumta est defini­tio; quod sit doctrina juris ri suum cujusque expli­cans. Non definitio, sed idonea tamen determinatio, Juris privati esset: quod sit summa eorum juris prin­cipiorum, quae dirimendis controversiis, ad communia judicia deduci solitis, inserviunt. Quae vero contro­versiae ad communia judicia deduci soleant, id uti­que non a priori, philosophice, sed a posteriori, empirice, determinari, cognoscique debet. 4. Jus privatum etiam civile (strictiore sensu) dici solet, idque dupliciter: primo, quatenus ecclesia­stico, deinde, quatenus criminali Juri opponitur. Dis­crimen tamen est; nam Jus civile, praeter doctrinam Juris privati, etiam principia processus complectitur. 5. Jus generale et speciale, commune item et singulare dicitur: 1. ratione negotiorum, s. causarum, quibus regendis inservit; 2. ratione personarum, quas respicit. Universale au­tem et particulare respectu territorii, in quo viget. 6. Caeterum Juris privati publicique limites in multis partibus confluunt; cujus rei ea causa est, quod in civili societate privata quoque negotia ita

Next

/
Oldalképek
Tartalom