Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 15 ....... constitui oporteat, ut ne quid ex illis detrimenti sa­lus publica accipiat. $• 4­Notio Juris civilis Hungarici. Suapte fluit ex praemissis notio Juris civilis H ungarici: est nempe complexus eorum juris prin­cipiorum, quibus jura et obligationes circa privata negotia apud Hungaros reguntur; principiorum, ex quibus civiles controversiae in patria nostra dijudicantur. Praeter publicum privatumque Jus distinctas juris disciplinas apud nos faciunt: Jus criminale; Jus eccle­siasticum, montanisticum, militare. CAPUT II. DE FONTIBUS JURIS HUNGARICI. S- 5­Fontes Juris generatirn. Fontes Juris Hungarici, ex natura rei, duo sunt: i. leges; 2. consvetudines. Ex illis jus scriptum; ex istis jus non scriptum na­scitur. i. Fons historicus, i. e. fons originis, et fons cognoscendi s. demonstrandi juris distingvi debent. Ex illo jus ortum, desumtum est; ex isto doctrina praeceptiones suas, earumque argumenta sumit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom