Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

.... *33 atrius subliliusque disputandis dubiis quaestionibus, occasionem attulisse. jr. Facillimum post haec explicatum habent variae populi classes, quas vetusta monimenta indicant. Nem­pe Nobilium adpellatione continebantur omnes proprietarii; ex quibus ii Domini dicti sunt, s. se­niores (signore ital.), qui per amplitudinem bonorum suorum milites aliosque homines alere potuerunt; Principes iidem , qui optimates, proceres, opibus et auctoritate in regno praecipui. Qui beneficia ab aliis tenuerunt, generali voca­bulo homines, jóbágiones*) sunt adpellati: erantque horum I. pro muneris, quod gerebant, diver­sitate, plures classes; speciatim servientes, mi­lites dicti, qui militari servitio erant obstricti; Cu­riales, Udvornici, qui obsequia aulica domi­nis suis praestabant; suis nominibus, uti agazones, falconiferi, venatores, spiculatores etc. porro distin­cti. Non minus II. discrimen adferebat dominorum, a quibus beneficia habebant, dignitas; indeque ex­plicari possunt denominationes servientium Regis, jo­*) Jóbágio, (a jó, et bdgy derivatum) eum, qui beneficiario jure bonum quodpiam teneret, quem jam donatarium di­cimus, designasse videtur, putoque primitus jdbdgyd so­nuisse ; a radice bdgy derivatum bágyad hodiedum super- est. Subinde vero Domini colonos hospites, jóbágiones suos adpellare gaudebant, quo factum est, ut commune olim donatariis nomen (1222 , 10. 13. 30.) postremo rusti­cis tantum remaneret; eodem modo, sicnt in Gallia va- sallorurn adpellatio ad colonos translata est. Nam liben­ter potentiores imitantur caeteri; indeque sunt plura alia , c. g, Udvarbiró, Ispány.

Next

/
Oldalképek
Tartalom