Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 134 ....... bágionum S. Regis, item filii S. Regis, jóbágionum castri, ecclesiae etc.; quae non aliud, quam a quo, vel qualia quis bona possideret, indicabant. Mature autem donatarii jura sua extendere ad- laborarunt; felicesque in primis fuere servientium re- galium conatus ; qui ad similem cum Dominis dignitatem jam sub Andrea II. eluctati sunt; verisimiliter a Dominis ipsis adjuti, cum et hi libenter donationibus uterentur. Non eadem fortuna usi sunt Udvor- nici, quos Ludovicus I. ad nonarum solutionem ad- strinxit *). Sed hodie nobiles «e Sz-Gál. in C. Vesz- primiensi (olim venatores regii) ceteris nobilibus non inferiores habentur. Secundam utcunque fortunam experti sunt etiam servientes nonnullarum ecclesiarum (nobiles praediales dicti). Ceteri subinde iis etiam, quae initio habebant, juribus exciderunt. V. Ad institutum donationis revocari possunt etiam privilegia teloni i, vel nauli, nundinarum, educilli, juris gladii etc. Dignitates ipsae et Comitatuum honores aliquando donationis titulo conferebantur; ut ex 1322, 16. manifestum fit: „Integros Comitatus vel dignitates quascunque in praedia s. possessiones non conferemus perpetuo'1'. Neque desunt exempla donationum, quibus plena proprietas donatariis daretur. Anno 1300 Andreas III. Suethoni Florentino Baldi Comitis Scepus. nepoti contulit possessionem Sebus : ,,/ta, quod eandem *) 1351, 6. Quo magis miranda est eorutn doctrina, quiUd- vomicos a Ludovico I. in servientium regalium dignitatem eductos fuisse scribunt. ^