Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 133 ....... minium accipienda sint, illud luculenter ostendit, quod : de propriis ac donis regiis pariter adhibeantur , quam­vis successio in secundis tantum ad filios restricta i fuerit. De propriis autem lib. II. cap. 5, ita legimus: „Decrevimus regali nostra potentia, ut unusquisque habeat facultatem sua dividendi, tribuendi, uxori, filiis , filiabusque, atque parentibus (i. e. cognatis), sive ecclesiae, nec post ejus obitum quis hoc destrue­re audeat”. — De propriis intelligendum est etiam cap. 24. ibid., successionem dans viduis in bonis ma­ritorum: „Si autem vidua sine prole remanserit, et se innuptam in sua viduitate permanere promiserit; volumus, ut potestatem habeat omnium bonorum suo rum (mariti), et quidquid-inde facere velit, faciat”. Aperte distinguit Colomanus „humanae successionis haeredes” ab haeredibus bonorum donatorum. „Pos­sessio quaelibet (inquit Deer. 1. I. c. 20.) a S. Ste­phano donata , humanae successionis quoslibet contin­gat haeredes; possessio vero , ab aliis regibus data, de patre descendat ad filium etc." cap. 21. autem sic legimus: „Hae re ditas emtitia nulli haeredi auferatur '. Quid haec dubii relinquunt, in Hungária jam pri­mis temporibus idem, quod alibi vigebat, allodiorum, feudorumque discrimen et cognitum et observatum fu­isse? Adpellationum vero diversitas indicat, institu­tum donationum minime ad imitationem feudorum apud exteros introductum , sed domi, inter similia adjuncta, natum excultumque esse; quamvis haud negaverim, tardius, ubi populares nostri exteras, atque in pri­mis Italorum , academias studiorum causa frequenta­re coeperunt, id mutationibus nonnullis, aut certe

Next

/
Oldalképek
Tartalom