Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
nemo tamen non videt, neque sine conditionibus im- perium Arpado deferri, neque , subjugata Pannonia Daciaque, nullam terrarum divisionem a victoribus suscipi potuisse. Minime autem verisimile est, omnium terrarum proprietatem Principi, reliquis precariam tantum fiduciariamque possessionem adsignatam fuisse. Certe antiquissimae leges inter bona propria et dona regis magnum discrimen faciunt, uti mox pluribus exemplis patebit. Itaque in illa primaeva partitione, quam tamen auctoritas Principis regere debebat, non dubito portionum obvenientium plenum cuique dominium datum fuisse. Quamvis autem nemo , qui liber ac ingenuus esset, excludi potuerit; non tanien aequae portiones omnibus obtigere; sed qui auctoritate, meritis , favore , vel etiam viribus, praevalebant, facile plus ceteris vel sumserunt, vel impetraverunt. Maximam tamen terrarum partem ubique Principi relictam esse constat, „ut esse posset, unde is ipse, sive qui ei adhaererent, ejusque obsequiis per diversa officia dediti alerenturHinc, quemadmodum in Germania et alibi, ita apud nos quoque terras pro stipendiis Principes servientibus suis dabant, qui ad nutum suum arma capere essent parati. Principemque imitati sunt optimates, qui suas ad patriae defensionem vires cum illo conjungere debebant. Ita enata apud Francos ac Germanos beneficia militaria; apud nos dona Re, gis. Habebantque initio vas all i, alias homines, clientes, milites, vel fideles nuncupati, tantum usumfructum sui beneficii, eum. que precarium. „Antiquissimo tempore sic erat in dominorwn potestate connexum, ut quando vellent, 9