Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 130 ...... possent auferre rem a se in feudum datam". — Seri­us beneficia liaereditaria facta sunt, et feuda adpellata; atque ipsa fidelitatis obligatio, personalis antea, in realem, feudo adhaerentem, commutata est. Discrimine tamen inter allodia , et feuda conti­nuato; nam vasalli tantum utile dominium consecuti sunt, directum dominis retinentibus. — Exemplo ve­ro militum, illi etiam, qui varia obsequia in aula Principis peragebant, et pariter pro salariis beneficia habebant, successionem haereditariam partim impe­trarunt, partim usurpaverunt. —- Ita beneficiis omni­bus sensim in feuda mutatis, ad extremum praero­gativae quoque, quibus militare servitium eminebat, cum aulicis (ministerialibus) communicatae sunt. — In Hungária servientium, militum, fideli­um, jóbágionum adpellationes in usum vene­runt ; successionemque in bonis donatis S. Stephanus „consentiens petitioni totius senatus” filiis concessit; quam subinde Colomanus extendit. Neque illud prae­tereundum est, circa idem tempus, anno 1037, Con- radum II. in Italia vasallis suis in beneficiis militari­bus jus haereditarium fuisse elargitum. III. Mirari licet, iis, qui ad feudorum normas jura nostra possessionaria referebant, nullam bonorum di­stinctionem occurrisse ; quando tamen nec alibi omnia bona feudali jure possidentur. Nonne jam citata lex S. Stephani discrimen ponit inter propria et do­na regis? Plura exempla mox adferam. Hujus autem legis interpretatio difficultatibus non caret; diversaeque jam idcirca opiniones prolatae sunt. Tex­tus ita est: ,,Consensimus igitur petitioni totius Sena­tus , ut unusquisque dominetur propriorum, similiter

Next

/
Oldalképek
Tartalom